PENULA seu PAENULA

PENULA seu PAENULA
PENULA seu PAENULA
itinerarium fuit apud Romanos vestimentum aut pluviale, ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 27. ita enim habet Cod. Palatinus, cum alias aut plisviae legatur: et quidem ut plurimum scorteum. Unde Martial. l. 14. Epigramm. 130. cuius lemma Paenula scortea,
Ingrediâre viam caelô licet usque serenô,
Ad subitas numquam scortea desit aquas.
Scorteas tamen et paenulas separatim nominat Seneca in Quaestion. Natur. et ad utramvis harum discurri solitum, cum plueret aut grandinaret, scribit l. 4. c. 6. Nempe et aliud Paenularum genus, ex lana fuit, quas intra urbem usurpârunt sub Imperatorib. hiemis praecipue et frigoris tempore. Martial. idem Gausapinas Paenulas illas appelaat, de quibus ait l. 14. Epigr. 145.
Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
Ut me vel mediâ sumere messe velis.
Hieme igitur tantum sumebantur et trigoris quidem solum causâ sumi consuevisse, indicat idem l. 6. Epigr. 59. v. 1
Et dolet, et queritur, sibi non contingere frigus,
Propter sexcentas, Baccara, gausapinas.
Atque de his capiendus Tertullian. in Apologet. Video et theatra, nec singula satis esse, nec nuda. Nam ne vel hieme voluptas impudica cessaret, primi Lacedaemonii paenulam ludis excogitârunt, etc. Gerebant autem in urbe Paenulas apud Romanos, frigoris pluviaeque gratiâ, Tribuni Pl. non vero Imperatores: Unde Spartian. in Adriano, c. 3. cum hic Tribunus Pl. esset, omen sibi factum Imperii es eo credidisse, ait, quo Paenulas amiserit, quibus Imperatores qui perpetuam habebant Tribunitiam potestatem, numquam utebantur: In quo Magistratu ad perpetuam Tribunitiam potestatem omen sibi factum asserit, quod penulas amiserit, quibus uti Tribuni Pl pluviae tempore solebant, Imperatores autem numquam. Unde hodieque Imperatores sine penulis a togatis videntur. Nec vero Tribuni solum Pl. sed etiam Magistratus reliqui pluvialitempore, id vestimenti genus videntur usurpâsse. Imo Adriani temporibus iam in promiscuo usu erat, etiam Senatoribus, et quum pluviale tempus non esset. Rarus tamen earum etiam tunc usus et non nisi frigoris gratiâ, aut pluviae, capiebantur Paenulae. Sed has, quibus Tribunos pluviae tempore usos scribit Spartianus, lacernas fuisse verius, quam paenulas, paenulasque pro lacernis saepe poni a Scriptoribus, ait Salmas. ad Lamprid. in Alex. Seu. loc. cit. Fuit autem Paenula vestis non Romana, sed exotica ac peregrina et quidem Lacedaemoniorum inventum, uti visum ex Tertulliano. Ideo e Graecis antiquis soli Dores huius vestis meminerunt, unde apud Hesychium Rhintonis Tarentini verba, οὕτως ἔχωσα καινὰν φαινόλαν, a φαίνω luceo, appareo. Erat enim vestis adstricta et quae partium corporis, quas tegebat, figuram exprimeret: quod proprium carum est vestium, quae arcte, non solutim, amiciunt. Nec multo aliter φαινολὶς αὔως, quae ortu suô terras et universum hoc patefaciat oculis spectantum, apud Sapphnem, Doricam et ipsam. A Graecis usum simul et nomen Paenulae habuerunt Romani, quae quamvis non eadem penitus cum Laconica forma videatur fuisse, tamen et ipsa pressius amiciebat quam toga aut pallium. Hinc eam Artemidorus inter vestes recenset, quae θλίψιν et ςτενοχωρίαν significant, διὰ τὸ ἐμπεριέχειν τὸ σῶμα. Initiô vero Paenulam apud Romanos tenuissimi tantum quique gestabant, puta serviaut his conditione proximi, eratque proprie iter facientium vestis, cuiusmodi Mulionica paenula Ciceroni nominatur. Postea etiam intra urbem gestari coepit, nec, ut ante, a servis solum aut sordidioris conditionis hominibus, sed etiam Senatores et Magistratus ipsoe in publicum paenulatos prodire non puduit. Imo nec quod dicit Spartian. Imperatores numquam in paenula visos esse publice, sine exceptione verum. Scribit enim Dio de Tiberio l. 57. eum in panegyri quadam, pluviâ ingruente, paenulam induisse. Nec Viris tantum verum et Matronis vestis usum placuisse, Lamprid. docet in Alex. Seu. c. 27. Paenulis intra urbem frigoris causâ ut Senatores uterentur permisit ——— Matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, in itinere permisit etc. Lana, unde Paenulae hiemales confieri solitae, Appula erat mirô candore et villorum gratiâ commendata; e qua in modum gausaparum texebantur, unde gausapinas dictas, ex Martiali supra ostendimus. Ubi et ostensum, Lacernas cum Paenulis non raro apud Scriptores confundi: inter quas tamen hoc discrimen, quod Paenulae supra tunicam tantum sumerentur, Lacernae et supra tunicam et supra togam: Lacernae Paenulaeque pluviales, sed
istae in itinere et extra urbem; illae intra urbem. Unde Spartianum de Adriano loquentem, Paenulas pro Lacernis dixisse, non dubitat salmas. Vide eum et ad hunc Auctorem et ad Lamprid. loc. cit. ut e supra in voce, Paenula. Macrinum Imp. Paenulas populo coloris rosei dare paravisse, i. e. russei, ut interpretatur idem Vir. doctiss. Lampridius modo laudatus, docet in Antonino Diadumeno, c. 2. Penulae Illyricianae meminit Vopiscus, in Claudio, c. 17. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”